Navigation

Korrespondenz: Alfred Escher – Friedrich von Wyss

AES B0026 | ZBZ FA v. Wyss IX 161a

In: Jung/Fischer, Escher Briefe, Band 2, Nr. 14

Alfred Escher an Friedrich von Wyss, s.l., [April 1837 ?]

Schlagwörter: Gymnasien

Alfredus Eschero Friederico Wyssio s.

Ante omnia curæ tibi liquorem rubrum scribendo aptum habeas!

Ego etiam, mi carissime, moleste tuli, quod jam per septem dies tua consuetudine carere debebam et certo etsi corvis – Deo sint gloriæ – non vexatus veniendi ad te «honorem» tibi habuissem, nisi certam tui videndi spem posuissem in societate nostra pridie nonas Apriles conveniente et despectores despiciente, cui interesse tam benigne me invitas. Usque ad hoc tempus scarabæis meis deditus semper philosphi non curan-tis partes egi. Nunc vero, quum Physicorum repetitioni operum dem et scriptis meis quartum secundæ partis caput, de cohærentiæ theoria agens desit, philosopho curan-dum et curis non corvis exagitato amicorum auxilium implorandum est et tuum auxilium nunc imploro.

Vale.